monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 5 <<<     >>> § 7

§ 6 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Itaque ne terrenum quis aut nouellum putet esse ieiunium, primus usus mundi a ieiunio coepit, quando lux clara resplenduit.
2 secundus dies ieiunio, quando caeli factum est firmamentum.
3 tertio die terra pabulum germinauit, natura obsequium praebuit: ieiunium tamen caelestis disciplina seruabat.
4 quarto die luminaria facta sunt solis et lunae: et adhuc ieiunium.
5 quinto produxerunt aquae repentia animarum uiuarum et uolatilia super terram secundum firmamentum caeli, et uidit deus quia bona sunt.
6 et benedixit ea deus dicens: crescite et multiplicamini et replete aquas, quae sunt in mari, et uolatilia multiplicentur super terram: et adhuc ieiunium.
7 denique 'benedixit ea' scriptum est 'et dixit: crescite,' non dixit: edite et manducate.
8 sexto die bestiae sunt creatae et cum bestiis orta edendi potestas est et usus escarum.
9 ubi cibus coepit, ibi finis factus est mundi, ibi coepit sua incrementa nescire, ibi coeperunt diuina circa eum opera feriari.
10 quo indicio declaratum est quod per cibos mundus haberet imminui, per quos desiit augeri.
11 nemo delictum sciebat, nemo poenam timebat, nemo nouerat mortem.